monumenta.ch > Isidorus > 43
Isidorus, De Natura Rerum, XLII. Quare mare salsam habeat aquam. <<<     >>> XLIV. De nominibus maris et fluminum.

CAPUT XLIII. De Nilo. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLIII.---N. 1. Totius capitis sententia sumpta e Lucretii ead. de re elegantissimis versibus, lib. VI: Nilus in aestate crescit, etc. Sed verba Lucretii (quibus libenter uti solet) hoc loco dedita opera fugisse videtur.

]
Aegyptus aeris calorem semperque solem habet; nunquam imbres vel nubes recipit, cuius loca Nilus fluvius aestatis tempore inundat, quo pro pluviis utuntur. Oritur enim fluvius idem inter Austrum et Ortum. Etesiarum autem flatus a Zephyri parte, id est, ab Occiduo flat, et habet certum tempus. Nascuntur enim mense Maio, quarum flatus initio languens est, sed per dies augescit.
2 Nam flant ab hora sexta in decimam. Harum igitur flatu resistente undis, oppositisque etiam ostiis eius, quibus in mare influit, arenarum cumulis, Nili fluctus intumescunt, ac retro reverti coguntur. Sicque aquae erumpentes propelluntur in Austrum. Quibus congestis, Nilus in Aegyptum erumpit. Quiescentibus quoque Etesiis, ruptisque arenarum cumulis, rursus in suum alveum redit fluvius.